quod ipse Christus similiter omnibus appropinquare  
videtur proprietate naturae; et omnibus praebuit beneficium,  
pro omnibus passionem suscipiens. 
4. LANFR.  Unus enim Deus . Ad hoc respondet quod  
dixit singulariter: Salvatore nostro Deo,  vult omnes  
 salvos fieri , quia unus Deus omnium, et unus Mediator  
est causa. Vel ab effectu probat:  Vult omnes  
 salvos fieri , quia seipsum dedit redemptionem pro  
omnibus. 
5.  Testimonium . Testimonium vocat quae de  
Christo praedixerunt prophetae vel quod de seipso  
Christus protulit, videlicet quando passurus, resurrecturus,  
etc., congruis temporibus reipsa et eventu  
confirmatum est. 
6. AMBROS.  In omni loco . Ordo: in omni loco  
extollentes sanctas manus, in quo orant. 
7.  Sine ira . Quod dixit  sine ira , hoc est neminem  
odientes. Quod dixit sine disceptatione id est, ut  
fideli mente non dubitent accipere quod postulant;  
et ex altero charitatem erga proximum, et ex altero  
erga Deum commendat. 
8. LANFR.  Mulier in silentio . Mulier in silentio  
discere jubetur, quia, dum loquitur, magis ad luxuriam 
irritat et irritatur. 
9. AMBROS.  Docere autem . Necessaria erat illo  
tempore haec praeceptio, quando prophetissae erant. 
10. LANFR.  Neque dominari in virum . Mulier non  
debet dominari, indignior enim est homine ut Eva,  
posterius enim quam Adam formata est, quia ille  
prius. Item quia indignior est, nam seducta est, quae  
per partem damnata, per partem liberabitur. Dicitur  
Adam non esse principaliter seductus, sed  
amore mulieris, sicut Salomon et alii multi. 
11. AUGUST. (lib. XIV  De civit. Dei , cap. 11, t. V).  
 Adam non est seductus . Sicut enim Aaron erranti  
ad idolum fabrificandum non consentit inductus, sed  
cessit obstrictus nec Salomonem credibile est errore 
  |  
  |