Remigius Florentinus (Remigius Girolami): Sermones de pace

Pag 187


I
Fiat pax in virtute tua . Ps. [121,7].
Sine virtute Dei verbum Dei non possemus cogitare, iuxta illud
II Cor . 3[,5] "Non sumus sufficientes cogitare aliquid ex nobis quasi
ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est". Item sine virtute Dei non
possemus cogitata proferre, iuxta illud Ps . [67,12] "Dominus dabit
verbum evangeliçantibus virtute multa" . Item sine virtute Dei non possemus
prolata virtuosa facere, iuxta illud Ps . [67,34] "Dabit voci sue
vocem virtutis". Et ideo etc.
Fiat . Verbum est prophete David ad Deum et potest accipi ut verbum
totius processionis ad Christum; ubi tanguntur tria que conveniunt
huic processioni, scilicet precatio quia Fiat , concordatio quia pax , origo
quia in virtute tua : priego, accordo e(t) nascimento. Primum est in voce
et debet esse in corde, secundum est in intentione, tertium est in ratione.
Circa primum nota quod oratio presens ostenditur esse efficax ad
impetrandum quadruplici ratione, scilicet ratione sanctitatis orantium.
"Multum enim valet oratio iusti", ut dicitur Iac . ultimo [ = 5,16], sed
oratio peccatoris non valet sed nocet, non proficit sed officit, iuxta illud
Gregorii "Cum is qui displicet" etc., et Io . 9[,31] "Deus peccatores
non audit" quia "qui declinat aurem suam" etc., ut dicitur Prov .
28[,9]. Secundo ratione multitudinis quia plus possunt duo quam unus,
iuxta illud Mt . 18[,19] "Si duo ex vobis" etc.; multo magis tres et
decem et centum et mille etc.; unde et orat ecclesia "Multiplicatis intercessoribus
largiaris". Tertio ratione unitatis quia multa non sunt potentiora
paucis nisi in quantum multa aliquo modo uniuntur. Mille enim
milites sunt potentiores duobus milibus militum si mille ab aliis mille
sint diversi animi. Item si quis impingat lancea militem ab anteriori et
alius a posteriori, vel unus a dextris et alius a sinistris, minus potest
quam unus solus impingens. Unde virtus unita est fortior se ipsa dispersa,

Torna all'inizio