Albertus Miliolus: Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum

Pag 602


XXXV. De Valeriano et Galieno.


Anno Domini CCLVIII. Valerianus et Galienus Valeriani filius regnaverunt apud Romanos
an. XV. Valerianus in Retia electus est ab exercitu, Galienus Rome a senatu. Valerianus persecutus
est Christianos, sed non diu, quia, dum bellum gereret in Mesopotamia, captus est a Sopore rege
Persarum et apud Parthos ignobili servitute consenuit. Nam Sopor equum ascensurus pedem eius cervicibus
imponebat. Galienus vero prius feliciter, demum perniciose gessit imperium. Nam eo in omnem
lasciviam dissoluto Germanni venerunt usque ad Ravennam, Alamanni vastatis Galliis transierunt Ytaliam,
Datia perditur, Grecia, Macedonia, Pontus et Asia per Gothos depopulantur, Pannonias occupatur,
Parthi Mesopotamiam et Asyariam, Germanni optinuerunt Yspanias ceperuntque et Cetonem
civitatem. Horum igitur imperium Romano fuit nomini pernitiosum illorum ignavia seu infelicitate.
Galie demum per Postumum, qui in Gallia purpuram accepit, recepti sunt Demum Galienus Mediolani
moritur. Dionisius papa parochias divisit et in singulis propter penitentes singulos instituit
sacerdotes; et post eum Felix papa. Sub hoc Galieno VII tyranni regnaverunt
Primus Genuus apud Mirsam, secundus Postumus X annis in Gallia regnans occiditur. Tercius
Emilianus Magoncie occiditur. Quartus Marius ibidem interficitur. Quintus Victorinus
Gallis creatur et occiditur. Sextus Tericus a militibus occiditur. Septimus Maurus
in Syria ab uxore occiditur. [Et si vis invenire de gestis, que fuerunt eodem
tempore Galieni et Valeriani, require cronicam Dionisii pape, et invenies].

XXXVI. De Claudio imperatore.


Anno Domini CCLXXIIII. Claudius regnavit apud Romanos an. I, men. VIIII. Hic parcus
fuit, inmodestus, iustus et regende rei publice ydoneus. Qui Gothos Yliricum et Macedoniam vastantes
prelio vicit, Alamannos apud lacum Benacum superavit; ob que clipeus aureus et aurea statua fuit
ei in Capitolio collocata, et post mortem divus appellatus est. Eodem tempore Dionisii pape,
Claudii et Valeriani et Galieni eius filii fuit Paulus Samosactenus hereticus extitit, qui
Christum solum hominem confitebatur; et Mamos, a quo Manichei, qui fuit de Perside, qui nunc
dicebat se Christum, nunc Paraclitum, et fecit XII discipulos ad instar Christi. Et predictus
Claudius morbo obiit. Post fuit Quintilius frater Claudii, imperator eligitur. [Et si vis
aliud invenire de gestis, que fuerunt eodem tempore Claudii, recurre ad cronica
Euticiani pape I, et invenies].

XXXVII. De Quintilio fratre Claudii.


Anno Domini CCLXXVI. Quintilius frater Claudii a senatu imperator eligitur, sed XVI. die
sui imperii apud Aquilegiam occiditur.

XXXVIII. De Aureliano imperatore.


Anno Domini CCLXXVI. Aurelianus regnavit apud Romanos an. V, men. VI, vir in bello
potens, aut dissimilis Alexandro, qui tribus preliis in Ytalia, scilicet apud Placentiam et Ticinum,
victor extitit, Tetricum, qui adhuc Galliam tenebat, superavit et Aurelianis civitatem edificavit et
çenobiam uxorem condam Odenati, que mortuo viro adhuc Orientis tenebat imperium, superavit
apud

Torna all'inizio