quia malum est in bono: et ratio quare fallit, est ista, quia bonum non
imponitur ab aliqua determinata perfectione, sed a perfectione in communi;
unde quidquid perfectionis res habeat, communem rationem boni consequitur;
similiter etiam quacumque perfectione privatur, communem rationem mali
incurrit. Contingit autem ut aliquid habeat primam perfectionem, et privetur
secunda; et ita simul habebit rationem boni et mali, sed secundum diversa:
et ex hoc non sequitur quod contradictoria sint simul vera.
Ad quintum dicendum, quod malum non habet subiectum sicut per se accidens,
sed sicut privatio perfectionis; et ideo non oportet quod per se ex principiis sui
subiecti causetur, sed sufficit quod tantum in subiecto aptitudinem et debitum
requirat.
ARTICULUS 5
Utrum malum possit corrumpere totum bonum
Ad quintum sic proceditur.
1. VIDETUR quod malum bonum totum corrumpere possit. Quia, ut in 1 Phys.
dicitur, omne finitum consumitur ablato quodam. Sed bonum creatum,
quod solum subiectum mali esse potest, finitum est. Ergo per multiplicationem
mali potest ex toto consumi.
2. Si dicatur, quod quamvis sit finitum in actu, est tamen infinitum in virtute et
potentia; contra. Quantitas virtutis vel potentiae mensuratur ex obiecto: obiectum
autem potest habere infinitatem vel secundum rationem quantitatis continuae,
vel secundum rationem quantitatis discretae. Sed neutro modo per peccatum
diminuitur potentia vel virtus boni naturalis; quia sicut ante peccatum erat
anima capax infiniti boni, quod Deus est, ita etiam et post; similiter etiam sicut
ante peccatum poterat in infinitos actus, ita etiam post; nec alicuius actus
potentia ab ea aufertur, ad minus remota. Ergo diminutio boni per malum non
attenditur secundum quantitatem virtutis: ergo nec infinitas virtutis consumptionem
boni vel mali excludere potest.
3. Si dicatur, quod diminutio boni per malum, non est semper secundum eamdem
quantitatem, sed secundum eamdem proportionem sicut in diminutione
continui; et ideo semper in infinitum diminuitur, nec ex toto aufertur; contra.
Quandocumque est diminutio secundum eamdem proportionem, semper illud
quod secundo aufertur, est minus eo quod primo auferebatur: quia si primo
ablatum fuit tertium totius, secundo ablatum erit tertium residui, et sic deinceps.
Sed secundum malum non tollit minus de bono quam primum malum auferebat;
quia potest esse malum tam magnum; nec bonum est fortius ad resistendum,
sed debilius. Ergo non est diminutio boni per malum semper secundum eamdem
proportionem.
|
|