ARTICULUS 4
Utrum libertas arbitrii augeatur vel minuatur
Ad quartum sic proceditur.
1. VIDETUR quod libertas arbitrii non augeatur neque minuatur. Illud enim quod
pertinet ad rationem potentiae, non variatur per actus vel habitus; cum priora
a posterioribus non varientur, sed eis subiaceant. Sed libertas pertinet ad rationem
potentiae, quae liberum arbitrium dicitur. Ergo non potest per actus vel
habitus virtutis aut vitii augeri et minui.
2. Praeterea, illud quod sequitur naturam aliquam, aequaliter invenitur in
omnibus habentibus naturam illam. Sed liberum arbitrium consequitur naturam
intellectivam, ut dictum est. Ergo in eis non augetur nec minuitur.
3. Praeterea, liberum arbitrium dicitur ex eo quod cogi non potest. Sed negationes
non recipiunt magis et minus in diversis, nec in eodem secundum diversos
status. Ergo etc.
4. Praeterea, illud quod est fortius, non vincitur nec in servitutem deducitur ab
eo quod est debilius. Sed liberum arbitrium est fortius quam sint passiones peccati,
quia eis resistere potest, et sibi subiugare. Ergo videtur quod non minuatur
liberum arbitrium per servitutem peccati.
5. Praeterea, in illud quod quilibet per se potest, unus non est altero liberior.
Sed in malum quilibet per se potest, et in gratia et sine gratia. Ergo videtur
quod liberum arbitrium alicuius non sit liberius ad malum quam alterius; et ita
videtur quod liberum arbitrium non augeatur vel minuatur.
SED CONTRA est quod dicitur ad Roman. 7, 19: «Non quod volo bonum, hoc
ago». Hoc autem in persona hominis damnati dicitur, ut una Glossa exponit.
Cum ergo in statu innocentiae nihil ad bonum impediret, videtur quod liberum
arbitrium augeatur et minuatur.
Praeterea, non redimitur nisi quod in servitute fuit. Sed per sanguinem Christi
de peccato redempti sumus, ut 1 Petri, 1, dicitur. Ergo per peccatum in servitutem
trahimur, et ita libertas minuitur.
Solutio
Respondeo dicendum, quod liberum arbitrium dicitur ex eo quod cogi non potest.
Coactio autem, ut prius dictum est, est duplex: una compellens, et alia inducens
vel impellens. Hoc autem est naturale et essentiale libero arbitrio ut sufficienter
non cogatur coactione compellente, et hoc sequitur ipsum in quolibet statu;
unde non augetur talis libertas nec diminuitur per se, sed per accidens tantum.
Omnis enim proprietas quae consequitur naturam aliquam, quanto natura illa
|
|