parvos habere pedes, unde hanc consuetudinem habent matres
illarum mulierum, nam quando eis nascuntur alique puelle,
sibi ligant pedes quos nunquam crescere dimittunt eis.
De sene de monte qui tenebat in viridario siccarios,
qui mortem quam aliis dabat finaliter fuit passus. Cap. XXXV.
1. Dum autem recederem de terris Prestiçane veniens
versus ponentem, applicui ad quamdam contratam que Millistorte
nominatur. Hec contrata pulcra est et multum fertilis.
In hac contrata unus erat qui vocabatur senex de monte,
qui inter duos montes contrate huiush fecerat murum qui
circumdabat montem. Infra istum murum pulcriores erant
fontes qui unquam possent reperiri. Apud istos fontes posite
erant pulcriores domicellle que unquam poterant reperiri,
equi pulcerimi omneque illud quod pro aliqua delectatione
humano corpori poterat inveniri. Unde hunc locum
vocabant paradisum.
2. Cum autem iuvenem valoris alicuius ipse videret, in isto
suo paradiso ipsum poni faciebat. Per quosdam autem conductus
vinum et lac illuc descendere faciebat. Et cum volebat facere
sicare, id est assasinari, aliquem Begem vel baronem, illum qui
preerat illi paradiso petere faciebat, ut aliquem inveniret
qui esset aptus magis delectari in isto suo paradiso.
|
|