Finito siquidem generali edicto abiit dea Venus,
nec dico, quod taliter abierit, ut non sit ubique
potencialiter presens. Ego autem solus remansi
et cepi cogitare mecum omnia, que causa
lascivie conscripseram, et vereri plurimum, ne
forte moderni et posteri me crederent nimis
fuisse lascivum, unde opus destruere proposueram,
ne ad aliquorum audientiam perveniret.
Condescendi tandem amicorum precibus et
Rotam omnibus concessi Veneris, quam feceram
causa urbanitatis. Unum tamen volo
universos et singulos scire, quod plus michi
semper placuerunt verba quam facta, quoniam
gloriosius est in talibus vivere in spe quam in
re, secundum sententiam serenissime Capuane.
/*
Quedam oblivioni tradideram, que non duxi
sub silencio preterire, quoniam in eis subulis et
ardua est rhetorica, unde vix potest imbeccillitas
ingenii humani rem pre magnitudine intueri.
Inter cunctos equidem amantium gestus hec
sunt diligencius et exquisicius contemplanda,
videlicet quid sit nutus, quid indicium, quid signum,
quid suspirium, quomodo ista se habeant
et qualiter permisceri possunt.
|
|