quod dependet ad alterum, in altero vero est secundum rationem tantum. Cum
igitur in Incarnatione non sit aliqua mutatio facta in natura divina, sed in
humana quae tracta est ad unitatem in persona divina, erit haec relatio, scilicet
unio, secundum rem in natura humana, in divina autem secundum rationem
tantum, secundum quod dicit Philosophus quod aliqua sunt relativa,
non quia ipsa referuntur, sed quia alia referuntur ad ipsa. Unde unio secundum
rem creatura quaedam est.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod unio illa est in Deo secundum rationem tantum,
et non secundum rem.
Ad secundum dicendum, quod unio est relatio aequiparantiae in rebus creatis,
sed non in Creatore et creatura: quia non eodem modo se habent in unione: sicut
etiam similitudo non ordinatur in Deo ad creaturam secundum aequiparantiam,
sicut dicit Dionysius, quamvis in aliis sit relatio aequiparantiae.
Ad tertium dicendum, quod unio quae de Deo praedicatur non est neque
Creator neque creatura: quia prout in ipso est, non est aliquid secundum rem,
sed secundum rationem tantum. Non tamen ratio falsa est, quia fundatur super
relationem creaturae ad Creatorem: sicut etiam est de aliis relativis quae ex
tempore de Deo dicuntur, ut Dominus et huiusmodi.
Solutio II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod unio ista potest dupliciter considerari:
vel quantum ad id in quo fit unio, vel quantum ad ea quae uniuntur. Si
primo modo; cum unio fiat in persona divina, quae est maxime unum et simplicissimum;
sic est maxima unio post unionem essentiae in tribus personis:
quamvis enim persona sit ita simplex et unum sicut essentia, tamen quaelibet
trium personarum est idem re cum ipsa essentia, in qua uniuntur;
non autem utraque natura in Christo est idem re cum persona divina, quamvis
altera natura, scilicet divina, sit omnino idem re cum ipsa; et ita unio personarum
in una essentia est maior quam unio naturarum in una persona. Si secundo
modo, sic non est maxima unio. Sed prima consideratio est unionis secundum
se, quia secundum id quod unum est; haec autem est consideratio unionis, non
secundum quod unio. Et ideo dicendum, quod unio est maxima simpliciter,
quamvis sit non maxima secundum quid.
Et per hoc patet responsio ad ea quae obiiciuntur.
|
|