Nec immerito tamen, cum quindecim fore gradus templi feratur, et  
quindecim, inter psalmos et cantica, cantari diebus dominicis sanctus  
ipse decrevit; nimirum, quia finitis tot dolorum afflictionibus,  
requiem et sabbatum habebit populus dei, ut cesset et ipse a laboribus  
suis. De duabus vero generationibus que supresse sunt in  
Matheo in numero, et tamen exprese in voce, quid aliud sentire  
possumus nisi hoc fortassis quod in operibus quidem sunt, sed non  
in annorum supputatione, sicut illi duo seniores, qui spritu quidem  
Dei repleti sunt, ut ceteri, sed tamen in monte cum ceteris non 
ascenderunt, et iccirco non septuaginta duo seniores fore dicuntur,  
sed tantummodo septuaginta, licet et ipsi scripti fuisse sed non ascendisse  
cum ceteris describantur. Hucusque Matheus precedit  
Lucam, dicens solus quod alii non dixerunt, in sequentibus incipit  
autem concordare cum Luca, qui non ab exordio generationis Christi,  
sed a Iohannis et Christi conceptionibus exorsus est, dicens:  
«fuit in diebus Herodis, regis Iudee, sacerdos quidam nomine Zacharias  
de vice Abia, et uxor illius de filiabus Aaron, et nomen  
eius Helisabeth». 
26. Expeditus a leccionibus secundi nocturni, ad contemplanda 
misteria nocturni tertii, ac si ad sacri olei unctionem, invitor. Tollitur  
hic labor senarii, ubi fulget misterium Trinitatis. Qui Patrem 
vult habere propitium, servire cogitur quia Dominus est, qui Filium  
invenire et habere propitium, studere cogitur quia Patris sapientia
  |  
  |