Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 53


mentem tunc temporis erat, quia non cum ipsa mente dicebat, cum dixit
«Domine, bonum est nos hic esse», quid diceret nesciebat, et ideo sine
mente dicebat, non tamen amens erat, quia non furebat. Sic ergo apostoli
erant participantes invisibilem illuminationem Dei impassibili et inmateriali
intellectu.
Et etiam erant participantes unitatem super intellectum, id est unitatem
et pacem vel sancte resurrectionis vel pacem quam habet Pater
cum Filio vel in Filio, que exsuperat non solum omnem sensum, verum
etiam omnem et hominum et angelorum intellectum. Unde ait Ezechiel:
«Cum fieret vox super firmamentum, quod erat super caput eorum,
stabant et dimittebant cherubin alas suas», quia pax Dei et unitas
«angelorum sensum sua incomprehensibilitate transcendit» ait Gregorius.
Vel pacem et unitatem, quam habent filii resurrectionis cum
Deo, intellexit Dionisius cum ait quod participarent unitatem super
intellectum. Nam super intellectum est perpendere quomodo is, qui
adheret Deo, unus spiritus efficiatur cum eo. Hanc tamen unitatem
in visione illa splendorum sancte resurrectionis apostoli participabant.
Et non solum tali unitate participabant, sed etiam participarunt quedam
ignota divinitatis, que ex manifestissimis splendoribus gloriose resurrectionis
apparuerunt, que numquam antea patuere, sicut forsitan quomodo
Pater et Filius et Spiritus Sanctus in una natura sint unus Deus,
et diversis notionibus proprietatum sint tres persone. Hec ita esse credimus,
sed numquam vidimus nec etiam in splendore. Et hoc est quod sequitur:
insuper ignotis et beatis experimentis apparentium radiorum, subaudi
“participarunt”. Possumus hec beata experimenta de resurrectionis apparentibus
radiis defluentia, incorruptionem et inmortalitatem intelligere,
que usque ad transfigurationem Domini ignota erant generi humano,
que ipsi discipuli in splendoribus resurrectionis apparentibus, in corpore
Domini transfigurato per experientiam quasi cernentes, ea per spem
etsi non adhuc in re participabant ad imitationem sanctorum angelorum.
Unde sequitur: in divinorum imitatione supercelestium animorum, id est
ad imitationem supercelestium angelorum, quorum animi contemplantur
sola divina. Quam imitationem ita per angelorum similitudinem
probat et infit: Sicut angeli enim, ut eloquiorum Veritas ait, erimus; et
filii Dei, resurrectionis filii sunt.
Dicit enim Dominus Saduceis quod «in

Torna all'inizio