quanta sit iniquitas quae per semetipsum exercebat  
[ f ., exercebit], ostendebat. Et est probatio quod revelandus  
sit. 
12. AMBROS.  Tantum ut qui tenet , hoc est, ubi  
diffinitio Dei, quae ejus prohibet adventum, cessabit,  
tunc ille apparebit. 
13. LANFR.  Ut qui tenet . Romanum designat imperium, 
quo destructo veniet Antichristus. Hoc est  
enim quod dicit: tantummodo hoc restat ut Romanus  
imperator, qui tenet hunc mundum, teneat donec de  
medio fiat, id est, penitus auferatur; de medio enim  
fieri, est de communi hominum aspectu auferri. 
14. AUGUST. ( ibid .).  Ut qui tenet . Illud tamen quod  
Apostolus dicit, tantum quomodo tenet, teneat donec  
de medio fiat, id est, de medio tollatur; et tunc  
revelabitur iniquus, per quem significari Antichristum  
nullus ambigit. 
15. AMBROS.  Quem Dominus Jesus . Subito de coelo  
apparens Christus, et solummodo clamans, cessare  
faciet ab opere totum illum expendens hoc dicit:  
 Spiritu oris . 
16. LANFRANCUS.  Illustratione , id est, claritate, quae  
tanta erit ut visa ea moriatur. 
17.  Prodigiis mendacibus . Mendacia vocat, prodigia 
Antichristi, vel quia non erit quod apparebit, vel  
quia perituris mendacia suadebunt. 
18.  Pro vobis fratres . Pro vobis, subaudis instruendis, 
ut et vos pro collatis beneficiis, similiter gratias  
referatis; vel quia et vos vocati estis, ut paulo post  
dicitur. 
19.  In acquisitionem , id est, ut vos essetis ei acquisitio, 
in qua Dominus Jesus Christus glorificetur,  
ut et vos acquiratis gloriam quam Dominus Jesus  
Christus habet.
  |  
  |