Gaufredus Malaterra: De rebus gestis Rogerii Calabriae et Siciliae Comitis et Roberti Guiscardi Ducis fratris eius

Pag 15


Porro Umfredus Abagelardus, nece fratris turbatus, honorem sibi vindicans, castra, quae
frater possederat, insiluit; Normannosque, qui periculum traditionis evaserant, sibi alligans,
in vindictam fraternae necis insurgit, multoque tempore castrum, in quo frater suus occisus
fuerat, oppugnans, tandem devicit; fratrisque interemptorem, cum sibi assentientibus, diversis
cruciatibus afficiens, eorum sanguine iram et dolorem cordis sui aliquantulum extinxit.
XIV.- Apulienses vero, necdum traditionibus exhausti, per occultos legatos nonum Leonem
apostolicum, ut in Apuliam cum exercitu veniat, invitant, dicentes Apuliam sibi jure
competere et, praedecessorum suorum temporibus, juris Ecclesiae Romanae fuisse, se illi
auxilium laturos; Normannos imbelles, viribus enerves, numero paucos. Ille, ut assolet, quamvis
prudentissimus esset, ambitione captus, Alamannorum exercitu ab Imperatore sibi in adjutorio
accepto, confidens in auxilio Longobardorum, Apuliam intrat. Comes vero Humfredus,
sibi honestius ducens potius cum honore vitam finire quam cum dedecore privari, commoto
exercitu, audacter hostibus occurrit, ordinataque acie suorum, certamen iniens, cum primo congressu
fortiter, ut solitus erat, agere coepisset, Longobardi, territi, fuga seipsos tueri nituntur,
Alamannis in proelio relictis. Qui, cum fortiter dimicarent, nullum refugium nisi in armis
habentes, Normannis vincentibus, pene omnes occubuerunt. Apostolicus, fuga vitae asylum
expetens, intra urbem provinciae Capitanatae, quae Civitata dicitur, sese profugus recepit.
Quem hostes insequentes, armato milite obsident: aggeres portant, machinamenta ad urbem
capiendam parant, incolas minis terrent, ut apostolicum reddant. Illi vero, ut semper perfidissimi,
nulla pactione ad utilitatem apostolici, nisi ut se ipsos tuerentur, exquisita, eum
per portas eiciunt. Quem hostes suscipientes, ob reverentiam Sanctae Romanae Sedis, cum
magna devotione eius provolvuntur pedibus, veniam et benedictionem eius postulantes. Sed
et usque ad loca, quibus exercitus castra et tentoria fixerat, cum omni humilitate illi servire
executi sunt. Quorum legitimam benevolentiam vir apostolicus, gratanter suscipiens, de
offensis indulgentiam et benedictionem contulit, et omnem terram, quam pervaserant et quam
ulterius versus Calabriam et Siciliam lucrari possent, de sancti Petri haereditali feudo sibi
et haeredibus suis possidendam concessit circa annos MLII[I].
XV.- Apostolicum itaque Romam regredientem comes Humfredus, quousque sibi placuit,

1



5




10




15




20




25


Torna all'inizio