quid tintinabulum secundi Karoli, quid cornua lohannis et Azonis
marchionum potentum, quid aliorum magnatum tibie, nisi
"Venite carnifices, venite altriplices, venite avaritie
sectatores"'?
6. Sed prestat ad propositum repedare quam frustra loqui. Et
dicimus quod, si vulgare sicilianum accipere volumus
secundum quod prodit a terrigenis mediocribus, ex ore quorum
iudicium eliciendum videtur, prelationis honore minime
dignum est, quia non sine quodam tempore profertur; ut puta
ibi:
Tragemi d'este focora se t'este a bolontate.
Si autem ipsum accipere volumus secundum quod ab ore
primorum Siculorum emanat, ut in preallegatis cantionibus
perpendi potest, nichil differt ab illo quod laudabilissimum est,
sicut inferius ostendemus.
7. Apuli quoque vel sui acerbitate vel finitimorum suorum
contiguitate, qui Romani et Marchiani sunt, turpiter
barbarizant: dicunt enim
Bolzera che chiangesse lo quatraro.
8. Sed quamvis terrigene Apuli loquantur obscene comuniter,
prefulgentes eorum quidam polite locuti sunt, vocabula
curialiora in suis cantionibus compilantes, ut manifeste apparet
eorum dicta perspicientibus, ut puta
Madonna, dir vi voglio,
et
Per fino amore vo si letamente.
9. Quapropter superiora notantibus innotescere debet nec
|
|