Iohannes de Virgilio: Diaffonus

Pag 583

IV


Pene meam potui vitam defendere. Cavi;
ex quo post vixi cautus ubique michi.
Qui sua colla iugo submittit Amoris, amati
hamis hamatur concutiturque satis;
ergo caveto tibi quod non hameris Amore
sicut ego: tibi sit vita magistra mea.
At dabit ille tibi fortassis dona cupita,
ipso non habitu forte videbis eum,
audivi quoniam nuper mutasse figuram,
Bononie solitos deposuisse modos.
Si foret ut loquor hoc, mores mutasseque vultum,
et pacem mecum vellet habere, scias;
arcanus postquam suus es, pro sode procura
discutias, data sunt si sua bampna michi.
Me de velle suo certum tua pagina reddat,
pax vel guerra sibi si libet atque velit.
Qualiter in causa tuus et processus habetur
scribas, si victor credis et esse rei.
Musa diserta tua rimetur carmina nostra,
carmina rimetur musa diserta tua.





75




80




85




90
Torna all'inizio