Salimbene de Adam: Cronica

Pag 484


et de domibus suis expulsi, et sicut principem sequebantur. Et
divulgabatur nomen eius, quia multa faciebat digna relatu, comburendo,
capiendo, destruendo, interficiendo, sicut malicia guerrarum
requirebat tempore illo.
De terremotu.
De obsidione Mutine, et de Icilino de Romano, qui cepit Hest et alias marchionis
Hestensis terras.
De reedificatione Berselli.
Item eodem anno, in mense Septembris, inter nonam et vesperam,
terremotus magnus fuit. Et eodem anno Bononienses et
banniti Mutine et Romagnoli obsederunt Mutinam et burgos
combusserunt et manganaverunt eam in mense Septembris.
Et Ycilinus de Romano cepit Est, quod est castrum marchionis
Hestensis, et alias terras marchionis similiter cepit, quia
Aço marchio erat cum Parmensibus qui faciebant castrum Berselli.
Et Mutinenses inierunt fedus cum Bononiensibus et habuerunt
duas potestates, unum pro qualibet parte, et recuperaverunt
omnes suos captivos, qui in compedibus tenebantur.
Item millesimo supraposito post festum sancti Antonii Paduani
sive Hyspani, qui est ex Ordine fratrum Minorum, de conventu
Ianuensi recessi cum socio meo, et venimus Bobium et
vidimus unam de ydriis Domini, in qua Dominus ex aqua vinum
fecit in nuptiis. Dicitur enim esse una ex illis. Si est, Deus
novit, cui nota sunt omnia, aperta et nuda. In ea sunt multe
reliquie. In altari monasterii Bobii est. Et sunt ibi multe reliquie
beati Columbani, quas vidimus. Post hec venimus Parmam,
unde oriundi eramus, et ibi fecimus facta nostra.
Post recessum vero nostrum de Ianua venit illuc generalis
minister frater Iohannes de Parma. Cui fratres Ianuensis conventus
dixerunt: «Quare, pater, abstulistis nobis fratres vestros

Torna all'inizio