contemplatur. Sed sicut theophania divina representatio, sic quoque
theoria divine Scripture quodque appellatur oraculum.
Post hec sanctus Dionisius divinis nominibus aures applicare eos
qui ex Deo sunt deprecatur, ut sancta auris percipiat quid divina nomina
sanctitatis redoleant. Ait ergo: et aures sacras, que verba Dei audinut,
queque hereticorum pruritum adspernantur, apponamus cum corde docili
et animo intelligibili mirabilibus replicationibus divinorum nominum.
Cum divina nomina per quantitatis sue acervum efferuntur, quia non
ex multis sunt Deo imposita naturis sed ex ulla divinitate vocantur, in
sua multitudine non numerantur sed replicantur. Non enim numerum
facit nisi diversitas accidentium, que quia a divinorum nominum sacra
significantia procul absistit, etsi multa talia nomina dixeris, non hec
multitudo numerum sed replicationem constituet. Pluralitas enin nominum
ex pluralitate consurgit significationum. Que replicationes revera
sunt mirabiles, quia et Deo mirabili sunt indit[e] et sue significationis
mirabiles important effectus. Sed quia non est pars fideli cum infideli,
nec ulla conventio Christi ad Belial, neque potest animalis homo percipere
que Dei sunt, scientia enim stultitie et incorporalitas corporalitati
opponitur, animales et inscios ab hac sancte scientie speculatione co<e>rcet
et ait: sanctis sancta secundum divinam traditionem collocantes.
Divina enim beati Pauli traditio tenet, ut spiritalibus spiritalia comparemus,
nec margariteus honos ante suum cenulenta labra prohiciendus
est. Itaque ab hac sui operis serie inmundos intellectus ac sensuales
oculos arcens, ab ea etiam indoctos irrisoresque oraque cachinnosa repellit
et ait: et indoctis hec irridentibus et illudentibus auferentes. Aufert hec
sue conceptionis seria scripta ab his, quorum et doctrina procul ab omni
consistit scientia, id est ab indoctis; indoctus enim scientie gloriam videre
non potest. Sed et irrisores atque calumpniatores, qui ideo aliqua
legunt ut crispanti nare benedicta subsannent, ab hoc suo operoso
negotio prorsus absumit, quia non est fas, ut lividi vultus plumbea
furvaque p<u>pilla grati laboris lepidique negotii rem intueri conliceat.
Gratia enim et invidia non bene conveniunt, nec in una sede morantur.
Aufert ergo abdicatque procul irrisorem et illusorem. Et non solum hoc
hominum morbidum genus monstruosasque rationalitatis simias ab hac
lectione reiecit, verum etiam, immo magis multo eos qui ratione intellectus
|
|