dilexit, irreparabile damnum propter diruptionem
incurrat: ad supplicationem N. Fidelis
nostri, fidelitati tuae praecipiendo mandamus,
quatenus supersedeas dirutioni domus
praedictae ad praesens, quousque aliud exinde
tibi a Majestate nostra mandetur, quia volumus
potius ex humanitate rigorem extenuare
justitiae, quam in ipsius observatione
laedere innocentem etc.
Cap. IX.
Cuidam Justitiario, ut puniat villicum qui domini
sui corrupit pedissequam et uxorem.
Rem perniciosam exemplo pernicioso nuper
audivimus perpetratam: videlicet,
quod cum N. miles fidelis noster, dominus
ejus, apud ipsum universaliter rei familiaris
depositum, et pudicitiam cujusdam pedissequae,
imo uxorem propriam, etiam
(nisi dici pudeat) foenoris non ignorans, studiose,
sed temerarie commendasset: depositarius
ipse fide dupliciter violata, perjurio,
furtum, et furto perjurium, quod ex ipsius rei
depositae contraria contractione contraxerat,
furiosae libidinis consortium aggregavit. Hanc
igitur inimicitiae familiaris pestem, sicut efficaciorem
prospicimus ad nocendum, sic poenae
durioris aculeis ipsum esse decrevimus feriendum:
tuae fidelitaci mandantes, quatenus
|
|