Salimbene de Adam: Cronica

Pag 651


palatia, cum prius pauper miles fuerit; et ex hoc provocavit
eos ad invidiam, ut illa diruerent. Hinc Sapiens in Prover. dicit,
XVII: Qui altam facit domum suam, querit ruinam. Item Eccli.
XXI: Qui edificat domum suam impendiis alienis, quasi qui colligit
lapides suos in hyeme.
Quarta hominis istius stultitia fuit quia aliquos condemnavit
iniuste quantum ad personam, ut de Cavaça dictum fuit, quem
fecit decapitari; aliquos quantum ad pecuniam, de quo Iacobum
de Sancto Vitale interroga. Item aliquibus parcebat accepta pecunia;
contra aliquos insurgebat, si dare nolebant. De omnibus
istis auctoritates habentur. Ideo Dominus dicit, Levitici XIX:
Non facies quod iniquum est nec iniuste iudicabis. Non consideres
personam pauperis nec honores vultum potentis. Iuste iudica
proximo tuo. Et infra circa finem capituli: Nolite facere iniquum
aliquid in iuditio, in regula, in pondere, in mensura. Statera iusta
et equa sint pondera, iustus modius equusque sextarius. Omnia
ista homo iste falsificavit. Item Deutero. XVI: Iudices et magistros
constitues in omnibus portis tuis quas Dominus Deus tuus
dederit tibi per singulas tribus tuas, ut iudicent populum iusto iuditio
nec in alteram partem declinent. Non accipies personam nec
munera, quia munera excecant oculos sapientium et mutant verba
iustorum. Iuste quod iustum est prosequeris, ut vivas et possideas
terram quam Dominus Deus tuus dederit tibi. Et infra, XVII:
In ore duorum aut trium testium peribit qui interficietur. Nemo occidatur,
uno contra se dicente testimonium. Item Deutero. XXIIII:
Non occidentur patres pro filiis, nec filii pro patribus, sed unusquisque
pro suo peccato morietur. Non pervertes iuditium advene
et pupilli. Quod postea male servaverunt, sicut dicit Ys. I: Omnes
diligunt munera, sequuntur retributiones; pupillo non iudicant, et
causa vidue non ingreditur ad eos. Item Iere. V: Preterierunt
sermones meos pessime. Causam vidue non iudicaverunt, causam
pupilli non direxerunt et iuditium pauperum non iudicaverunt.

Torna all'inizio