prosiliit in Castorem, potenter ipsum impugnat, et per uiolentiam
ab eo clipeum eius extorsit. Quare, cassidis laqueis extirpatis,
letaliter Castorem percussit in uultu, sic quod eum potenter impellens
deiecit ab equo. Equum eius uiolenter arripuit et cuidam suo armigero
tradidit conseruandum et obprobriosis uerbis aduersus Castorem
insultans sui sibi uulnus exprobat consobrini. Castor uero,
dum esset pedes et ipsum Troiani intercipere molirentur, aduersus
Troyanos multa se animositate defendit. Sed cum solus inter tot
bellum ingereret, ad resistentiam factus impotens, captus ab
hostibus iam fuisset nisi rex Pollux cum maxima festinantia in eius
adiutorium occurrisset, septigentis strenuis Grecorum militibus
sociatus, qui faciens impetum cum militibus ipsis in illos qui regem
Castorem intercipere conabantur disrumpit accies in multa uirtute
bellandi, fratrem liberat, et equo restituit alieno. Pollux itaque
igne furoris accensus in quedam Troyanum, Elyacum nomine,
quem ante se primum inuenit, se uiribus totis iniecit. Erat autem
hic Elyacus filius regis Carthaginis, nepos regis Laumedontis, ex
sua sorore primogenitus. Quem dum Pollux odioso persequitur
appetitu, letaliter ipsum uulnerat sic quod ex eo uulnere cecidit
interfectus, Laumedonte rege uidente. Tunc Laumedon rex fluuiales
prorupit in lacrimas, nepotis sui miserabiliter deflens casum.
Et duris uexatus angustiis suos conuocat vniuersos, quos flebilibus
monet in lacrimis ut in ultionem necis sui nepotis potenter insurgant.
Et tunc emisso per eum cuiusdam cornu sonitu, quasi
septem milia militum erga regem ipsum ad cornu sonitum accesserunt.
Et facto impetu uersus Grecos uiriliter ipsos expugnant,
sternunt, sauciant, et eos perimunt in ore gladii seuientis sic quod
turpiter vertuntur in fugam. Quos Troyani usque ad extrema
litora eorum nauium insequuntur.
Tunc cessisset Laumedontis regis uictorie finis et belli sed quidam
ex Troyanis, nomine Dotes, letaliter uulneratus, uix seipsum
regens, ab urbe Troye peruenit ad regem. Cui in uerbis flebilibus
et singultibus anxiosis exponit excidium urbis sue, asserens vrbem
suam Troie a suis hostibus interceptam. Quod Laumedon rex audiens
|
|