marchionis, ut nemo nostrum permanere potest in eodem
Ioco, quia omnes cortes vicosque et cuncta oppida, de quibus
victus et vestitus nobis veniebat, totamque meliorem cęnobii
terram, cum famulis eidem pertinentibus, abstulit nobis servis
tuis. Et nisi fuisset quidam vir preclarus virtutę et inlustris propagine
antique gentis, Samson nominę qui prope metam felicis
vitę in pretitulato cęnobio sumpsit habitum sacre religionis,
concedens huic loco non minima portionem suę possessionis,
minime haberemus unde spacium duorum mensium vivere quivissemus.
Denique, quod nefas est dictu, dyrus marchio, gestiens
totum monasterium in suam redigere servitutem et in
filiorum hereditatem, dicit se habere preceptum de eodem.
Quod frivolum est et mendosum. Namque scimus quod Lotharius
regulus, filius Ugonis regis, deceptus blandiciis fraudibusve
sevi ducis ac ingenti amentia detentus, nescientibus Italis principibus
nobisque ignorantibus, pro dolor!, clam firmavit illud
preceptum, pro quo nobis sanctoque loco accidit omne malum.
Post quod factum, divinitus ingenti plaga percussus, in ipsa ebdomada
obiit mortem. Quod preceptum Otto piissimus imperator
clementissimusque rector multarum provintiarum, veniens
ad Italiam interventu domne Adheleide uxoris suę gloriosissimę
auguste, iamdicti Lotharii olim relictę viduę coram cunctis
principibus suis, videlicet marchionibus, episcopis, conmitibus
et abbates, igne cremari fecit. Post, aliud nobis rescribere iussit,
quod propria manu firmavit. Insuper cominatus est scelerato
duci ne amplius intromitteret se de prediis, cortibus, vicibus,
oppidis famulisque naeque de aliquibus rebus ipsius cenobii pertinentibus.
Quid plura? Almus imperator ad propriam suę nativitatis
provintiam rediens, confestim supra nuncupatus marchi<o>
diris modis coepit affligere abbatem universoque coenobitas
septies, abstrahens omnes res, quas imperator benignus reddere
monasterio fecerat et multa insuper, quae antea non abstulerat,
seviens, quod ausi fuimus proclamare ante sanctum imperium
de malis, quas nobis inferebat. Ad ultimum reddens nobis
aliquam particulam, sed perexiguam, de prediis monasterii,
compulit abbati promittere promissionem indignissimam, quod
deinceps non proclamaret se ante aliquam imperatoris presentiam
|
|