semen Iovis etc. Omnes etiam reges Antiochie ab ipsius Alexandri parentela surgentes
videntur supra memorate regum linee coherere. Grecorum quoque reges eadem ratione
procedunt. Clatitaus enim rex Grecorum, filius regis Iovis Atheniensium, genuit Atrium, a
quo dicuntur Atrides; Atrius autem genuit Pelopem; Pelops autem rex genuit Menelaum,
maritum Helene et fratrem eius regem Sicilie Agamenonem. Omnes etiam Romanorum
imperatores inde veniunt atque omnes reges Italie, sicut in supposita pagina ostendemus.
Revertemur iterum ad Noe, et inde Romanorum imperatorum et omnium Ytaliorum regum
lineam ordiamur.
De genealogia et origine omnium regum Italie introductio.
Noe vixit . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
et fuit Roma sub regimine consulum annis 464. Ecce iam descripsimus de patribus in filios
et in nepotes vel consanguineos omnium regum Ytalicorum usque ad Tarquinium per unam
lineam et Francorum per aliam lineam proieniem et successiones a tempore diluvii usque
ad tempora domini Friderici imperatoris.
Cronica Italicorum regum.
Notandum autem, quod regnum Italicum, quod sub Iano primo rege Italie, ut diximus,
accepit initium, currit per annos 813 et per reges Latinos 7 et per Albanos reges 15 et per
Romanos reges 7 usque ad Tarquinium Superbum. Hos annos secundum Ebreos colligimus
ab anno 27. Ast iudices in Israel usque ad annum 10. Darii, filii Istapis, qui templum
restituit in Ierusalem, qui est annus 89. post transmigrationem Babilonis, est vero annus
quartus post templi restaurationem, sicut ex numeris annorum regum Italicorum, quos
supra taxavimus; poteris lucidius invenire.
De consulibus Romanorum.
Post exactos reges Romanorum consules imperant annis 464, videlicet ab anno 15.
predicti Darii, filii Ystapis, qui templum restituit, usque ad annum 19. Yrcani regis
Iudeorum qui est sub consulibus Ponpeio et Cesare.
De Brennio duce Suevorum et Senonum.
Anno 56. expulsionis regum, qui fuit 300. ab Urbe condita, Brennius dux gentis Suevorum
et Senonum Gallorum, qui a fluvio Saunia Senones dicti sunt, quos etiam nos
hodie Burgundiones et Alobroges appellamus, ille inquam Brennius cum his gentibus
Romam invasit et usque ad pitogium cepit et expoliavit, sicut in hoc libro versibus declaratur
plenarie sub titulo Cyri regis Persarum; cui Brennius contemporaneus fuit et
mira paravit.
De Brennio.
Anno ab Urbe condita 388. iterum Brennius et cum eo Suevi et Senones Galli Romam
terribiliter invadunt et quarto ab Urbe lapide consederunt. Ubi Mallius Torquatus consul
et Quintus Lucius dictator gloriosum triumphum super Gallos semel et bis et tercio habuerunt,
sicut iste liber versibus plenarie declarat. Eo tempore natus est Alexander Magnus.
De Samnitibus et de Pirro rege Epirotarum et de Cartagine et de Hannibale et de Iugurtino
bello et de aliis quae sub consulibus acta sunt in corpore libri suis locis et temporibus
dictum est breviter cum nostri propositi sit omnia compendiose, remota tamen obscuritate,
proferre. Quia igitur in presentis tituli tractatu nomina regum omnium et regnorum
omnium tempora et successiones et mutationes sine gestorum amixtione describere promisimus,
iam nunc de imperatoribus annos et tempora et nomina proponamus, sicut de
regibus Italicis et Francis superius orditi sumus.
Introductio.
Quia reges omnes tam Francos quam Italicos de proienie Sem, filii Noe, et Irari,
patris primi regis mundi nomine Nembrot, descendisse superius demonstravimus, oportet
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
45
|