Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 394


ARTICULUS 2
Utrum Angeli assumant corpora.
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR, quod Angeli corpora non assumant. Omnis enim assumptio terminatur
ad aliquam unionem. Sed Angeli non possunt esse uniti corporibus. Ergo
nec corpora assumere.
2. Praeterea, sicut se habet spiritus unitus ad separationem, ita spiritus separatus
ad unionem. Sed spiritus unitus, scilicet anima, non potest separari secundum
suam voluntatem. Ergo nec spiritus separatus coniungitur corpori per
assumptionem.
3. Praeterea, si assumant corpora, hoc non est nisi propter eorum operationem;
quia ad esse suum corporibus non egent nec quantum ad principium nec
quantum ad finem; sicut animae rationales egent corporibus quantum ad principium,
quia creantur in corpore; sed non quantum ad finem, quia remanent
post corpus. Sed omnis virtus quanto magis est a corpore separata, tanto est
fortior in operationibus suis, ut patet in anima rationali. Ergo videtur quod
nullo modo corpora assumant.
4. Praeterea, cum Angeli non possint esse formae corporum, ut dictum est, non
possunt corporibus coniungi nisi sicut motor mobili. Sed hoc modo coniunguntur
omni ei circa quod operantur. Ergo si hoc esset, corpus assumerent, quod
non dicitur.
5. Praeterea, quodcumque corpus assumit Angelus, in illo est. Sed omne corpus,
cum sit indivisibile, plures partes habet, et quod primo et per se est in aliquo,
est in qualibet parte eius, ut probatur in 6 Phys.: quia si esset in
una parte tantum, non diceretur in toto esse nisi ratione partis. Cum ergo
Angelus non possit esse in pluribus locis simul, ut in 1 dictum est, videtur quod
corpus non assumat.
SED CONTRA, illud quod per se incorporeum est videri non potest. Sed Angeli
frequenter hominibus visibiliter apparuerunt, ut in Sacra Scriptura legitur. Cum
ergo sint incorporei, ut dictum est, videtur quod corpus assumant.

Torna all'inizio