Salimbene de Adam: Cronica

Pag 299


ipso audivimus et in tuis litteris habebatur. lgitur, si pacem nobiscum
habere desideratis, tu papa et omnes reges et potentes, pro pace diffinienda
ad me venire nullo modo postponatis, et tunc nostram audietis
responsionem pariter atque voluntatem.
Tuarum continebat series litterarum quod deberemus baptiçari
et effici Christiani. Ad hoc tibi breviter respondemus quod hoc non intelligimus,
qualiter hoc facere debeamus. Ad aliud quod etiam in tuis litteris
habebatur, scilicet quod miraris de tanta occisione hominum et
maxime Christianorum et potissime Pollonorum, Moravorum et Ungarorum,
tibi taliter respondemus, quod etiam hoc non intelligimus. Verumtamen
ne hoc sub silentio omnimodo transire videamur, taliter tibi dicimus
respondendum: Quia littere Dei et precepto Cyngis Chan et Chan
non obedierunt et magnum consilium habentes nuntios occiderunt, propterea
Deus eos delere precepit et in manibus nostris tradidit. Alioquin,
quod si Deus non fecisset, homo homini quid facere potuisset? Sed
vos homines occidentis solos vos Christianos esse creditis et alios
despicitis. Sed quomodo scire potestis cui Deus suam gratiam conferre
dignetur? Nos autem Deum adorando in fortitudine Dei ab oriente
usque in occidentem delevimus omnem terram. Et si hec Dei fortitudo
non esset, homines quid facere potuissent? Vos autem si pacem suscipitis
et vestras nobis vultis tradere fortitudines, tu papa cum potentibus
Christianis ad me venire pro pace facienda nullo modo differatis;
et tunc sciemus quod vultis pacem habere nobiscum. Si vero Dei
et nostris litteris non credideritis et consilium non audieritis ut ad
nos veniatis, tunc pro certo sciemus quod guerram habere vultis.
nobiscum. Post hec quid futurum sit, nos nescimus, solus Deus novit.
Cyngis Chan primus imperator. Secundus Ochoday Chan. Tertius
Cuiuch Chan.
Non plus continebatur in litteris domini Tattarorum missis
ad papam.
De his qui diversis temporibus Italiam destruxerunt.
Quod Leo papa concordiam habuit cum Iosaphath rege Iudá.
De operibus Theodorici regis Gothorum, et quod propter IIII dignus fuit
exhumari.

Et nota quod istam Ytaliam miseram primo invaserunt Vandali,
qui venerunt ex Affrica et Paulinum Nolane civitatis episcopum
secum duxerunt captivum; de quo beatus Gregorius in
principio tertii libri Dyalogorum plenissime narrat.

Torna all'inizio