Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 172


Quia vero tota ratio potentiarum ex obiectis sumitur, quorum speciebus informantur,
inde est quod oportet in ratione quemdam gradum constituere secundum
ordinem eorum quibus intendit. In rebus autem quas ratio considerat, talis
invenitur distinctio et ordo, ut quaedam aeterna et necessaria, a temporalibus
discreta, eis proponantur; unde et ratio ex hoc quemdam gradum consequitur
quod his vel aliis intendit. Sed quia ita est in ordine rerum quod superius
est directivum inferioris et causa, inde est quod per aeterna in his quae temporalia
sunt diriguntur, sicut id quod uno modo se habet, est mensura eius quod
multiforme est, ut ex 10 MetaPhys. accipitur.
Et secundum hoc patet quod ratio aeternis dupliciter inhaerere potest: vel considerando
ipsa in se, vel considerando ipsa secundum quod sunt regula temporalium
per nos disponendorum et agendorum: et prima consideratio non exit
limites speculativae rationis; secunda autem ad genus practicae rationis pertinet.
Unde patet quod ratio superior partim est speculativa et partim practica, et
ideo in littera dicitur, quod supernis conspiciendis, inquantum est speculativa,
et inquantum est practica, supernis consulendis intendit. Unde ex hoc patet
quod ratio superior, prout contra inferiorem dividitur, non distat ab ea sicut
speculativum et practicum, quasi ad diversa obiecta respiciant, de quibus fiat
ratiocinatio; sed magis distinguuntur secundum media, unde ratiocinatio sumitur;
ratio enim inferior consiliatur ad electionem tendens ex rationibus rerum
temporalium, ut quod aliquid est superfluum vel diminutum, utile vel honestum,
et sic de aliis conditionibus quas moralis philosophus pertractat; superior vero
consilium sumit ex rationibus aeternis et divinis, ut quia est contra praeceptum
Dei, vel eius offensionem parit, vel aliquid huiusmodi. Diversitas autem mediorum,
ex quibus ad idem genus conclusionis proceditur, non potest facere diversam
potentiam, sed quandoque diversum habitum; et ideo ratio superior et inferior
non distinguuntur sicut diversae potentiae, sed magis secundum habitum,
vel quem iam actu habet, vel ad quem naturaliter ordinatur: ratio enim superior
perficitur sapientia, sed inferior scientia.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod ratio superior et inferior non differunt sicut
agens et possibile, quod sic patet. Quia ut in littera dicitur, ratio superior et
inferior habent actus respectu diversorum. Agens autem et possibile semper
concurrunt ad idem obiectum vel medium: quia impossibile est nos in intellectivam
operationem progredi sine operatione possibilis et agentis: oportet enim ut
species phantasmatum, quae sunt obiecta intellectus nostri, efficiantur in actu
intelligibiles, quod ad agentem pertinet; et intellectui coniungantur in eo receptae,
quod pertinet ad possibilem. Unde ex diversitate possibilis et agentis non
sequitur diversitas superioris et inferioris rationis; sed ex diversitate medii vel
obiecti.

Torna all'inizio