Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 496


Philosophus in 15 De animalibus, quod semen est superfluum quo
indigetur. Ita hoc semen per virtutem generativam ministratum et praeparatum
habet naturam ut ex eo generetur totum cum admixtione eius quod ex matre
ministratur, quidquid sit illud. Et huic opinioni consentio, quae rationabilior
ceteris videtur.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod hunc esse in Adam secundum corpulentam
substantiam, potest intelligi dupliciter. Aut ita quod corpus istius fuerit in
Adam, sicut quaedam corpulenta substantia; et hoc modo est impossibile, nec
sic Augustinus intelligit: aut ita quod corpulenta substantia huius fuerit in
Adam aliquo modo; et hoc verum est, quia materia propria ex qua corpus
humanum formatum est, fuit in Adam virtute sicut in principio effectivo originaliter.
Unde secundum hoc patet qualiter differat esse in Adam secundum corpulentam
substantiam tantum et secundum rationem seminalem. Ad hoc enim
quod corpus humanum constituatur, oportet duo advenire; scilicet materiam ex
qua formatur corpus, quae dicitur corpulenta substantia, et virtus formans,
quae dicitur ratio seminalis; et utraque originata est ab Adam; et ideo illi qui
ex coitu viri et mulieris generantur, dicuntur fuisse in Adam originaliter secundum
seminalem rationem, et secundum corpulentam substantiam. Christus
autem cuius corpus virtus Spiritus Sancti formavit de materia Virginis administrata,
dicitur in Adam fuisse secundum corpulentam substantiam tantum.
Ad secundum dicendum, quod si dictum Damasceni intelligatur universaliter de
omni generatione, non oportet quod generatum sit de substantia generantis
materialiter, sed formaliter tantum, non quidem secundum unam formam in
numero, sed secundum unam formam in specie. Si autem intelligatur specialiter
de generatione viventium, sic generatum est ex substantia generantis, quia ex
alicuius decisione, quod fuit conveniens in substantiam generantis transire:
sanguis enim aliquo modo dicitur esse de substantia generantis, et multo
amplius semen, quod est ad ulteriorem digestionem perductum.
Ad tertium dicendum, quod si per coitum emitteretur solum illud seminis quod
residuum est ab opere nutritivae et augmentativae, nunquam sequeretur debilitatio;
sed ex immoderato coitu aliquando emittitur etiam id quod necessarium
erat ad membrorum nutrimentum; adeo quod propter immoderantiam coitus, ut
in 15 De animalibus dicitur, loco seminis aliquis sanguinem
emittit; ideo oportet quod debilitas naturae sequatur. Nec mirum, cum etiam ex
superflua egestione, vel urina, debilitetur corpus sicut ex moderata alleviatur.
Ad quartum dicendum, quod assimilatio non est propter convenientiam in materia;
sed propter motum virtutis activae, quo movet in suam similitudinem: et
quia aliquando corrumpitur motus patris in semine, nascitur filius similis avo
et proavo, cuius motus manet, ut 18 De animalibus
Philosophus ostendit; et non propter hoc quod materia corporis nati ex avo et
proavo traducatur.

Torna all'inizio