Omnes pene se iuncxerunt hiis antichristalibus
Et presertim baculares dant sinistras talibus,
Sociati parant bellum viris principalibus.
Cum dedecore pellatur ab urbe circellio;
Orthodoxus ordinetur in Petri subsellio,
Cuius caput gestet mitram de lapide bdellio.
HEINRICUM talis debet coronare cesarem,
Totam legem qui cognoscat et novam et veterem,
Temperans cum fletu potum et manducans cynerem .
Destruat, quod Asinander et Prandellus monuit;
Nam uterque contra fidem catholicam docuit,
Et per omnes civitates error ille nocuit.
Quia nemo mei memor in tantis laboribus,
Quibus Romę desudavi pro regis honoribus,
Quedam paucis explicabo, rex magne, sermonibus.
|
|