Guido Faba: Dictamina rhetorica

115


suavitatis vestre persone ac inestimabilis pulcritudo, in quantum
valet, humanus referat intellectus; certe non existimo quod
Deus ita pretiosam fecerit creaturam. Nam capilli gloriosi vestri
capitis rutilant sicut aurum, coma est multum curialis et plana,
oculi quoque claritatis vestre solis radiis comparantur, facies
est rosea et serena, labia vero sicut aromata redolent pretiosa,
dentes sunt quasi eburnei, et gula candida. Pectus nivis albedinem
superat, et quod in sinu conditur, duo sunt pomula paradisi:
iuxta locum est delectatio ineffabilis et habentur solatia
inaudita. Infra non licet descendere, ubi per felicem unionem
nectar mellis dulcedini adunatur, et fit ibi tranquillitas et elementa
omnia sociantur. Respiciat itaque vestra dominatio, quam
super omnes viventes amo toto dilectionis ardore, et mihi servo
suo gratiam conservet prestitam, et benivolentiam tribuat salutarem,
sine qua nec letus esse possum nec vivere in hoc
mundo.
LXXVII.
Responsiva ingrata ad predictam.
Dilexi tuam personam amplius quam deberem, et hoc tua
blanda verba fecerunt, que videntur melliflua, et sunt felle
plena, venonosa interius et exterius multa pulcritudine deaurata.
Quibus seducta fui, ut contra honorem meum tibi donarem
osculum et amplexum. Sed tu, velut cupidus et ingratus
mandati fines excedens, rosam quam non plantaveras collegisti,
florem abstulisti primevum, et ludendo lilium deportasti. Sis
ergo contentus tantis denariis iam receptis, sciens quod tuus
remus ultra navem non ducet ad portum; quoniam, si corporis

Torna all'inizio