Salimbene de Adam: Cronica

Pag 561


Cor. III: Fidutiam talem habemus per Cristum ad Deum, non quod
sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis, sed sufficientia
nostra ex Deo est; hinc Iosaphath rex Iuda, quando cum
hostibus irruentibus debebat pugnam committere, legitur Deo dixisse,
II Paralipo. XX: Cum ignoremus quid agere debeamus, hoc
solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te. Et
quantum ad loquendum, quia cuncte res difficiles, non potest eas
homo explicare sermone, Eccle. I. Et quantum ad operandum,
quia Dominus dixit, Io. XV: Sine me nichil potestis facere; unde
illud supra positum: Cum ignoremus quid agere debeamus et cet.
Item Apostolus, ad Heb. V: Perfectorum autem est solidus cibus,
eorum qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem
boni ac mali. De quibus fuit unus Gregorius de Monte Longo, qui
tantam habebat consuetudinem preliandi, quod sciebat discernere
quando esset preliandum et quando a preliis cessandum, iuxta
verbum quod scriptum est, Eccle. III: Tempus belli et tempus
pacis. Nam, sicut dicit Sapiens in Prover. XX, cogitationes consiliis
roborantur, et gubernaculis tractanda sunt bella. Sic enim committenda
est cum hostibus pugna, ut semper a Deo speretur
victoria, qui est adiutor in oportunitatibus in tribulatione. Unde
illud Prover. XXI: Equus paratus ad diem belli, Dominus autem
salutem tribuet. Et sic faciebat Gregorius de Monte Longo, quia
et doctus erat ad bellum et victoriam sperabat et expectabat a
Deo, et eam habuit, quando Victoriam cepit. Ideo convenit ei
quod dicitur Prover. XXIIII: Vir sapiens fortis est, et vir doctus
et validus robustus, quia cum dispositione initur bellum, et erit
salus ubi multa sunt consilia.
De sagacitatibus quas Dominus docuit suos.
Et nota quod Dominus docuit suos, qui pugnabant pro se,
aliquas sagacitates habere. Ut patet in Iosue, cui Dominus dixit,
VIII: Leva clipeum, qui in manu tua est, contra urbem Hay, quoniam
tradam tibi eam. Et habes in illo capitulo multa que pertinent
ad sagacitatem pugnandi. Item totum vicesimum capitulum

Torna all'inizio