est petere, sicque non ratione canonica victum nec legali iudicio 
condemnatum, sed rusticanorum tumultus perterrentes abiecerunt. 
quo discedente, nos populi suasionibus et minis devicti, decepti 
atque compulsi, tandem elegimus prędictum Guidonem, videlicet 
feria sexta, .XIIII. kalendas ianuarii, cui populus abbatię non consuetam 
fidelitatem fecit, sed salva sua libertate. hoc nos omnino 
sprevimus et maximo labore corrigere fecimus. in qua re 
cum nos signare putavimus, digitum in oculos misimus. Itaque 
futuros malos pessimosque eventus ignorantes, hanc electionem 
direxirnus ad imperatorem, ut illam confirmaret. e contra deceptibilis 
Guido suas simulatorias seu furtivas litteras eidem imperatori 
mandavit clanculo, ut minime consentiret huic suę eletioni, 
quia persona despicabilis, nobilitate ignobilis, scientia 
ignarus esset, et ad hoc digne officium perficiendum per omnia 
inutilis foret et ineptus. quibus imperator visis, ut credimus, 
eius deceptionem Deo suggerente in eis cognovit, nam scriptum 
est: « Cor regis in manu Dei », [consilio magnatum ad … 
suorum, huius] pręlationem iniunxit abbatię Berardo nepoti defuncti, 
qui curias eius adierat pro cuiuslibet honoris gratia. quo 
facto et nostra defecit electio et huic cęnobio, ut in posterum 
dicetur, incepta est gravissima desolatio. et hoc contra sanctam 
Regulam nostramque consuetudinem noscitur extitisse. Fatendum 
est autem de prędicti Guidonis pręlatione, quem populus sibi proponi 
gliscens petebat, ideo agebat, ut quia cum esset humilis 
persona et parvulus scientia, non eis dominaretur uti dominus, 
sed ceu vicinus illorum vitiorum faveret pravitatibus, quod pro 
certo non multo post experimento didicimus. hinc beatissimus 
Benedictus refert in sancta Regula dicens: « Si omnis congregatio 
vitiis suis consentientem personam pari consilio elegerit, 
domini loci prohibeant pravorum pręvalere consensum ». 
quod certe imperator fecisse creditur. fortasse in litteris ipsius 
cuius cognovit deceptionom, qui se refutare simulabat quod avide
  |  
  |