| quoniam ipsorum est regnum caelorum. Qui autem perseveraverit usque in finem hic salvus erit.
 [Caput XI - De clausurae custodia].
 Ostiaria sit matura moribus et discreta, sitque convenientis ætatis,
 quae ibidem in cellula aperta sine ostio in die resideat. Sit ei
 et aliqua socia idonea assignata, quae cum necesse fuerit, eius vicem
 in omnibus exsequatur.
 Sit autem ostium diversis duabus seris ferreis, valvis et vectibus
 optime communitum; ut in nocte maxime duabus clavibus obseretur,
 quarum unam habeat portanaria, aliam abbatissa. Et in die
 sine custodia minime dimittatur, et una clave firmiter obseretur.
 Caveant autem studiosissime et procurent ne unquam ostium
 stet apertum, nisi quanto minus fieri poterit congruenter. Nec
 omnino aperiatur alicui intrare volenti, nisi cui concessum fuerit a
 summo Pontifice, vel a nostro domino cardinali. Nec ante solis ortum
 monasterium ingredi, nec post solis occasum sorores intus aliquem
 remanere permittant, nisi exigente manifesta, rationabili et
 inevitabili causa.
 Si pro benedictione abbatissae, vel pro aliqua sororum in monialem
 consecranda, vel alio etiam modo, concessum fuerit alicui episcopo
 missam interius celebrare, quam paucioribus et honestioribus
 poterit sit contentus sociis et ministris. Cum autem intra monasterium
 ad opus faciendum necesse fuerit aliquos introire, statuat tunc
 sollicite abbatissa personam convenientem ad portam, quae tantum
 illis, et non aliis, ad opus deputatis aperiat. Caveant studiosissime
 omnes sorores ne tunc ab ingredientibus videantur.
 | 
 |