Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 207

Liber III


timendaque omnia quae accidere possint, illi esse dicemus. Quae si accidant, quid facturus sit et quam turpiter de summo gradu in infimum sit casurus, interrogando investigabimus. Quum autem quid in ea re mali sit atque esse possit, ostenderimus, quid in moderatione boni sit, quae inde quies, quae salus, quae autoritas, quae gloria, qui denique fructus proveniant, explicabimus ad eosque percipiendos atque amplectendos illum et eius et nostra et ipsius rei causa cohortabimur.
De moerore sive aegritudine sedanda.
Cap. X.
Moeror autem sive aegritudo, quae una ex omnium affectuum ratione reliqua est, quum animum praesentis mali opinione conficiat, non excitanda stimulis, sed consolatione aut tollenda omnino aut, quantum fieri potest, sedanda comprimendaque est. Quoniam autem aegritudo multiplex est, multiplex quoque consolatio adhiberi solet. Quae quidem res quum et ad philosophos tota pertineat et ita late pateat, ut de singulis eius generibus singula tum a Graecis, tum a nostris volumina et olim scripta sint et (ut ego compertum habeo) nunc quoque scribantur, tractari a nobis pluribus verbis nec debet, nec potest. Sed ne reliquisse pulcherrimam operis partem intactam videamur, capita tantum quaedam in singulis generibus

Torna all'inizio