Gaufredus Malaterra: De rebus gestis Rogerii Calabriae et Siciliae Comitis et Roberti Guiscardi Ducis fratris eius

Pag 90


Porro ille ecclesiam minus cultam, utpote a faucibus incredulae gentis erutam suscipiens,
Marthae juris studiis primo studiosius inhaerens, brevi, ecclesiam omnibus necessariis
provehens, ad Mariae vices cum Martha exequendas transiit: monachorum turbam non
modicam sibi coadunans, districtae regulae jugo, verbo et exemplo subesse, ut fidelis pastor coëgit.
VIII. - Ea tempestate Philippus, rex Francorum, uxorem habens legitimam et praeclari
generis, Bertam nomine, ex qua susceperat filium, nomine Ludovicum, cui etiam ab ipsis
incunabulis regnum post se habere designaverat, contra jus legitimae conjunctionis exosam
habere coepit: et a se contra Canones, libellum repudii conando, repellere, nihil criminis
objecto, execepto quod consanguinitatem falso adnumerare tentabat, nec poterat. Hic legatos
suos, apud Siciliam, ad comitem dirigens, filiam eius, nomine Emmam, quam de prima
uxore Judicta habebat, admodum speciosam puellam, sibi in matrimonium copulandam expetit.
Comes vero, fraudis, quam adversus legitimam uxorem agebat, ignarus, cum multis sponsalibus
se sibi daturum concessit; statutoque termino, navibus apparatis, eam usque ad Sanctum
Egidium cum pluribus thesaurorum exeniis, quo rex se obvium fieri dixerat, maritimo cursu
transmittit. Habebat etiam fiduciam in comite eiusdem Provinciae, Raymundo, quod eam
regi honeste consignaret: nam et ipse aliam filiam comitis jamdudum duxerat in uxorem.
Rex vero, pravorum consilio usus, ad haec nitebatur, ut, thesauris susceptis, comitem
de filia non ducendo ludificaret. Porro comes Raymundus, regis fraude comperta, coepit
et ipse nihilominus aliam fraudem conjecturare, videlicet ut, puellam dissimulata fraude cum
honore suscipiens, alteri probo viro in matrimonium consignaret, ipse vero omnem pecuniam
usurparet. Sed prudentes viri, quos comes cum filia miserat, prece pullae pecunia exportata,
fraudem quae agebatur comperientes, anchoris extractis, vela ventis committentes, puella
cum sororis marito relicta, placida aura sufflante, cum pretiosioribus thesauris ad comitem
in Siciliam revertuntur.
Comes vero Raymundus, fraude, quam machinabatur, ex parte frustatus, puellam comiti
Claromontis legalibus nuptiis copulavit. Sicque sola Dei dispositione solemniter maritata,
et pater opprobrio, quod rex machinabatur, et filia inordinata et contra jus, quamvis regali,
copulatione liberatur.
IX. - Mihera vero, filius Hugonis Falloc, vir magnae levitatis, sed elegantissimus miles,
laeva pro dextera utens, Roberto duce defuncto, in insolentiam prorumpens, vicinos circumquaque
se praedis et diversis incursionibus lacessendo appetere coepit. Possidebat enim
tunc temporis castra sibi a patre haereditaliter relicta, Catanzarium et Roccam: plus vero
armis ambiens, etiam in ipso duce praesumens, castrum, quod Maja dicitur, traditione civium
sibi usurpans, irrumpit. Sed suis viribus auxilia addere volens, Boamundi, fratris ducis,

1



5




10




15




20




25




30



Torna all'inizio