qui utique eidem satis erant fideles, consilium ei aperiunt et obsecrant
eum, ut, cum Perctarit fugeret, ipse eum quamdiu possit intra eodem cubiculum
quiescere simularet. Cumque se ille hoc facturum spopondisset, Unulfus pannos
suos lectaricios et culcitram ursinamque pellem supra dorsum ac cervicem Perctarit
inposuit, eumque ex consilio quasi rusticanum servum extra ianuam inpellere coepit,
multasque ei iniurias faciens, fuste eum insuper percutere desuper et urguere non
cessabat, ita ut inpulsus atque ictus saepius ad terram corrueret. Cumque eundem
Unulfum regii satellites, qui ad custodiam positi erant, requirerent, quid hoc esset:
"Servus iste", inquit, "nequam lectum mihi in cubiculo ebriosi istius Perctarit statuit, qui
in tantum vino plenus est, ut quasi mortuus ita cubet. Sed satis est, quod eius
nunc usque amentiam secutus sum, iam deinceps in vita domni regis in domo propria
manebo". Haec illi audientes et vera quae audierant esse credentes, laeti effecti sunt,
et eum pariterque Perctarit, quem putabant servum et qui opertum, ne agnosceretur,
habebat caput, locum illis dantes, abire permiserunt. Illis autem abeuntibus, vestiarius
ille fidelissimus, obserato diligenter ostio, remansit intrinsecus solus. Unulfus vero
Perctarit de muro anguli, qui est a parte Ticini fluminis, per funem deposuit eique
quos potuit socios coniunxit. Qui, arreptis quos in pastu invenerant equis, eadem
nocte ad Astensem properant civitatem, in qua Perctarit amici manebant et qui adhuc
Grimualdo rebelles extabant. Deinde quantotius Perctarit Taurinensem urbem petens,
ac post claustra Italiae transgressus, Francorum ad patriam pervenit. Sicque Deus
omnipotens dispositione misericordiae et innocentem a morte eripuit et regem ex animo
bona facere cupientem ab offensione servavit.
3. At vero rex Grimoald dum Perctarit in hospitio suo quiescere putaret, ab
eodem hospitio usque ad palatium suum acies hominum hinc et inde adstare fecit, ut
per eorum medio Perctarit deduceretur, quatenus effugere minime possit. Cumque
a rege missi venissent, qui Perctarit ad palatium evocarent, et ad ostium, quo eum
quiescere putabant, pulsassent, vestiarius ille qui introrsus erat rogabat eos dicens:
"Misericordiam cum eo facite eumque paululum quiescere sinite, quia adhuc de itinere
lassus gravissimo somno deprimitur". Quod cum illi adquievissent, hoc ipsum regi
nuntiaverunt, quia adhuc Perctarit gravi somno quiesceret. Tunc ille: "Sic", inquit,
|
|