id est vilitatem, si viles habiti simus, ne  
frangamur. 
14.  Ut seductores . Quasi diceret: Non est mirandum  
si vituperamur et laudamur, quia alii putant  
nos seductores, alii veraces, et alii cognoscunt, et  
alii nesciunt, et caetera quae sequuntur. 
15.  Os nostrum patet ad vos . Redarguit avaritiam  
eorum, et dicit eos a se non accepisse tenacitatis  
exemplum, quia cor suum in dando amplum et dilatatum  
est. 
16. AMBROS.  Os nostrum patet ad vos . Hoc libertatis 
causa loquitur, et purae conscientiae. Male [ al .,  
mali] enim sibi conscia mens loqui trepidat, sensum  
perdit, in verbis errat. 
17.  Non angustiamini . Hoc, dicit, non erat magistris 
ascribendum, si discipuli male uterentur, quia  
quod pertineret ad magistros non tacuerit. 
18. LANFR.  Non angustiamini . Id est, in nobis non  
videtis angustiae et tenacitatis exemplum, sed hujus  
vitii fomes est in visceribus vestris. 
19.  Tanquam filiis dico . Ordo: Tanquam filiis  
dico habentes eamdem remunerationem scilicet,  
quam nos habemus. 
20.  Vos enim estis templum . Probat quia jugum  
ducere cum infidelibus, aequipollenter. Nullum templum  
Dei debet habere consensum cum idolis; vos  
autem estis templum, quia ipse habitat in vobis.  
Ipse enim dixit: Inhabitabo in vobis. Propter quod  
exite de medio eorum, id est, ergo nolite jugum ducere  
cum infidelibus. Utitur autem verbis prophetae  
pro suis. 
21.  Quoniam inhabitabo . Et Joel sic dicit:  Ponam  
 tabernaculum meum in eis, et ego ero eis Deus,  
 et ipsi erunt mihi populus ( Joel  II, 27). 
22.  Propter quod exite . In Isaia sic legitur:  Recedite,  
 recedite, exite inde; pollutum nolite tangere  
( Isa . LII, 11).
  |  
  |