Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 652


6. Praeterea, Philosophus dicit in 6 Ethic., quod principia prudentiae sunt
in virtutibus moralibus. Sed principia sunt potiora his quae sunt ex principiis.
Ergo aliae virtutes morales sunt prudentia digniores.
SED CONTRA, in quolibet genere illud quod dirigit, nobilius est. Sed ad prudentiam
pertinet dirigere in omnibus virtutibus moralibus, ut patet per definitionem
virtutis in 2 Ethic. positam. Ergo ipsa est nobilior aliis virtutibus.
Praeterea, habitus proportionantur potentiis in quibus sunt. Sed ratio, in qua
est prudentia, est superior aliis viribus, in quibus sunt aliae virtutes. Ergo prudentia
est nobilior aliis virtutibus.
Praeterea, Gregorius dicit: «Virtus quo plus se posse conspicit,
eo sine moderamine rationis deterius in praeceps ruit». Sed moderatio rationis
ad prudentiam pertinet. Ergo sine prudentia aliae virtutes quanto maiores sunt,
tanto magis nocent; et ita videtur quod prudentia sit potissima inter alias
virtutes.
Solutio
Respondeo dicendum, quod prudentia inter alias virtutes cardinales principalior
est, et ad ipsam reducuntur omnes aliae quasi ad causam. Unde Antonius
dicit, quod discretio quae ad prudentiam pertinet, est
genitrix et custos et moderatrix virtutum. Et hoc sic patet. Virtus enim, ut dicit
Tullius, movet in modum naturae, scilicet per quamdam inclinationem
affectus. Omnis autem naturae inclinatio praeexigit aliquam cognitionem quae
et finem praestituat, et in finem inclinet, et ea quibus ad finem pervenitur provideat:
haec enim sine cognitione fieri non possunt. Propter quod etiam a philosophis
dicitur, opus naturae esse opus intelligentiae: alias ea quae natura fiunt,
a casu acciderent.
Et per hunc modum oportet quod per rationem, quam perficit prudentia, et rectam
facit, praestituatur finis aliis virtutibus, non solum communis, sed etiam
proximus, qui est attingere medium in propria natura. Medium autem secundum
rationem rectam determinatur, ut in 2 Ethic. dicitur. Secundo per rationem
rectam est inclinatio earum in finem proprium, quae est intentio finis in
virtutibus acquisitis, inquantum ex operibus ratione regulatis habitus virtutis
praedictam inclinationem causans inducitur; et quantum ad hoc dicitur genitrix
virtutum. Tertio per prudentiam rectificatur via unicuique virtuti, quae tendit in
finem, inquantum per consilium et electionem segregantur utilia a nocivis
respectu finis virtutis; et quantum ad hoc moderatrix et custos dicitur virtutum.
Unde Gregorius, 2 Moralium, dicit: «Nisi virtutes reliquae ea quae
appetunt, prudenter agant, virtutes esse nequaquam possunt».

Torna all'inizio