Salimbene de Adam: Cronica

Pag 29


duobus euntibus in Emaus, in Petro et Iohanne euntibus ad monumentum,
de quibus dicitur quod currebant duo simul; item in
eisdem ascendentibus in templum ad horam orationis nonam,
quorum unus dixit: Argentum et aurum non est michi, quod verbum
multum notat abbes Ioachym, quare scilicet Petrus posuit
dativum in singulari et non in plurali, cum similiter Iohannes nec
argentum haberet nec aurum, quia ex illis erat, quibus Dominus
dixerat, Mat. X: Nolite possidere aurum neque argentum. Hec
questio duobus modis solvitur. Primo, secundum Epyphanium,
sic: quia Iohannes, ex precepto Christi, sepulto Zebedeo patre
suo, emit domum illam in qua Christus celebravit pascha
cum discipulis suis; in qua post resurrectionem suam et discipulis
suis apparuit et Tomam credere fecit. In ea etiam clausi
morabantur discipuli propter metum Iudeorum. In ea electus
est Mathyas, ut esset de duodecim. In ea missus est Spiritus
Sanctus. In ea comedit Christus cum discipulis in die ascensionis.
Hec domus erat in eminentiori parte Ierusalem. Cuius medietatem
custodiebat ille de quo Dominus dixit: Ite ad quemdam et
dicite ei: Ubi est diversorium, ubi pascha cum discipulis meis
manducem?
Porro aliam partem domus locaverat Cayphe, propter
quam causam dicitur quod discipulus ille erat notus pontifici. Et
ubi communiter dicitur de matre Domini quod ex illa hora accepit
eam discipulus in suam
, Epyphanius neutraliter ponit «in sua»,
hoc est in sancta Syon. Abbas vero Ioachym figuratum in
Petro consideravit quia Ordo Predicatorum, qui prefigurabatur in
Petro, omnia vult sibi ascribere; et ideo non dixit Petrus: Argentum
et aurum non est
«nobis», sed non est michi, vel quia magis
expropriatus, vel quia prefigurabat Ordinem illum qui omnia
que ad laudem pertinent vult sibi ascribere, vel tertio modo,
quia Petrus tamquam princeps apostolorum iam utebatur auctoritate
pontificali, et ideo semper erat qui prius loquebatur, iuxta
illud Eccli.: Loquere, maior natu: decet enim te.
Illud etiam multum notavit abbas Ioachym, ubi loquitur de
Esau et Iacob, quod Ordo qui prefiguratus fuit in Esau ibit ad
filias Eth, id est ad scientias seculares, ut Aristotilis et aliorum
philosophorum. Hic est Ordo fratrum Predicatorum, prefiguratus

Torna all'inizio