litteram geminabant. Itaque aulicoeta exta, quae in ollis  
coquebantur, dicebant, id est elixa. 
 Avidus  a non videndo propter nimiam cupiditatem appellatur;  
sicut amens, qui mentem suam non habet. 
 Aureliam  familiam ex Sabinis oriundam a Sole dictam putant,  
quod ei publice a populo Romano datus sit locus, in  
quo sacra faceret Soli, qui ex hoc Auseli dicebantur, ut  
Valesii, Papisii pro eo, quod est Valerii, Papirii. 
 Aemiliam  gentem appellatam dicunt a Mamerco, Pythagorae  
philosophi filio, cui propter unicam humanitatem cognomen  
fuerit Aemylos. Alii, quod ab Ascanio descendat, qui duos  
habuerit filios, Iulum et Aemylon. 
 Aerumnulas  Plautus (frg. inc. 11) refert furcillas, quibus religatas  
sarcinas viatores gerebant. Quarum usum quia Gaius  
Marius retulit, Muli Mariani postea appellabantur. Itaque  
aerumnae labores onerosos significant; sive a Graeco sermone  
deducuntur. Nam airein Graece, Latine tollere dicitur. 
 Aemidum  tumidum. 
 Aequidiale  apud antiquos dictum est, quod nunc dicimus  
aequinoctiale, quia nox diei potius, quam dies nocti adnumerari  
debet. Graeci quoque in hoc consentiunt, isemerian,  
id est aequidiale, dicentes. 
 Aeruscare  aera undique, id est pecunias colligere. 
 Aequilavium  significat ex toto dimidium, dictum a lavatione  
lanae, quae dicitur aequilavio redire, cum dimidium  
decidit sordibus. 
 Aegeum  mare appellatur, quod crebrae in eo sint insulae, ut  
procul aspicientibus species caprarum videatur; sive quod in eo  
Aege, Amazonum regina, perierit; sive quod in eo  
Aegeus pater Thesei se praecipitaverit.
  |  
  |