Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 241

Liber III


et caeteras partes ex oratione detrahunt, rati aut se ita breves fore, si necessaria omiserint aut caeteros ea intelligere, quae ipsi intelligant. Nonnulli verba quidem clara et suo ordine collocant, sed ita, ut nullus ex his aut quam occultissimus sensus emergat, ita ut oporteat lectorem sensus illos non quasi alienos intelligere, sed quasi suos magno labore excogitare atque invenire. Quae quidem gr-adianoeta a Graeci vocantur. Danda igitur opera est, ut lector atque auditor non modo possit nostram orationem intelligere, sed ut non possit eam, etiam si velit, non intelligere. Quod quidem obtinebimus, si, ut ante diximus, verbis propriis, latinis et usitatis utemur. Nam emendate loquendi ratio, quam Quintilianus adiungit, ad grammaticam institutionem pertinet. Item si comprehensionibus non longis neque interiectione sententiarum aut traiectione verborum aut ancipiti contextu sententias obscurabimus. Postremo, si neque orationi quicquam detrahemus neque supervacuum diffluere patiemur neque sententias de communi usu remotas atque adhorrentes excogitabimus. Est enim, ut ait Cicero, vitium in oratione vel maximum, a vulgari genere orationis et a consuetudine communis sensus ab horrere. Quod quidem vitium quum semper magnum fuit, tum hoc praecipue tempore vel maximum

Torna all'inizio