Papias: Ars Grammatica

Pag 66


de quibus per distinctiones dicatur. 57 In alis uel ale desinentia,
si sint a nominibus prime declinationis, assumunt nominatiuo lis
uel le et producunt a , ut "curia, curialis", "uita, uitalis", "mensa,
mensale"; sin secunde, extremam i genitiui; sin tercie, is mutant
in a longam et assumunt lis , "Mercurii, Mercurialis", "neutri,
neutralis", "liberi, liberalis", "fati, fatalis", "capitis, capitalis",
"uirginis, uirginalis", "iuuenis, iuuenalis" (et "iuuenilis"), "uox,
uocis, uocalis" (excipitur "cerealis"); sin a quarta ueniant, abiecta
s , sin a quinta, es , et assumunt alis, ut "manus, manualis", "species,
specialis" (excipitur "res, realis"). 58 Verbalia quoque a prima
coniugatione inueninutur in alis , ut "penetro, penetralis". 59 In
elis pauca sunt denominatiua, que extremam i genitiui in e
productam mutantia assumpserunt lis , ut "fidus, fidi, fidelis", "crudi,
crudelis", "patrui, patruelis"; excipitur "fratris, fratruelis". 60 In
ilis denominatiua uel in ile neutra, a qualibet parte, i longam
habent, ut "scurra, scurrilis", "uir, uirilis", "ciuis, ciuilis", "gens,
gentilis, subtel, subtilis; "exilis" etiam (a Greco "EXIGELOC"). 61
Excipitur "par, paris, parilis", quia a uerbo "paro" deriuatur;
notatur etiam "humilis". 62 Similiter neutra: "ouile", "cubile",

Torna all'inizio