que gradiuntur de nocte’. Circumspecte igitur Germanus			   c.81r.a  
expectans vidit, circam secundam vigiliam, 
multitudinem demonium venientem ad mensam in forma 
hominum et mulierum, quibus precipiens Sanctus 
Dei ne abirent, cunctos de familia excitavit, interrogans 
si cognoscerent discumbentes. Moxque respondit hospes 
esse vicinos suos. Repente misit Sanctus ad domicilia 
singulorum sciscitatum utrum in domibus suis 
essent. Qui omnes in suis lectis inventi sunt. Adiura- 
ti igitur confessi sunt se esse demones sic hominibus 
illudentes"  . Legitur etiam in Decreto XXVI, causa 
questio quinta: "  Nec admictendum est quod 
quedam scelerate mulieres, demonum illusionibus seducte, 
credunt se cum Dyana, paganorum dea, qui- 
busdam nocturnis horis equitare super quasdam bestias 
et multarum terrarum spacia silencio in tempeste 
noctis currere. Que quidem falsa sunt omnia, nec 
a divino sed maligno spiritu talia fantasmata earum 
mentis irrogantur. Nam ipse Sathanas transformat se 
quandoque in Angelum Lucis, sed, postquam sibi
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |