6. Dum hec agerentur, Mediolanenses cum Ravennatibus
altercabantur ad invicem. Igitur crescente iurgio congressi
sunt adversum sese mutuo. Set prevalente impetu et fortitudine
Mediolanensium Ravennates terga dederunt magna ex
parte vulnerati, quos persecuti sunt adversarii usque ad hospicia
sarcinas et omnem diripientes suppellectilem. Ipse etiam
Ravennas Heribertus vix aufugit de manibus insequentium
ereptus. Etenim postea omnis illa quievit controversia. Imperator
vero a Romanis rediens partibus commoratus est in Italia,
donec subegit, si quos habuit, adversarios patrocinante
in omnibus Heriberto. Et siluit terra in conspectu eius .
7. Contigit autem tunc temporis Laudensem mori pontificem.
Cumque archiepiscopus sua investitura, quemadmodum
|
|