Papias: Ars Grammatica

Pag 216


"amandus, amanda, amandum". 16 Casus quoque VI habet
participium, quomodo nomen, nec in ipsis deficit, et declinantur
ad similitudinem nominum adiectiuorum in ns desinentium uel
in us mobilium, sicut dictum est, exceptis illis que a uerbis
quarte declinationis in eo desinentibus deriuantur, que in genitiuo
ie in eu mutant, ut "iens, euntis", "quiens, queuntis". 17 Tempora
coniuncta habet: presentis et preteriti imperfecti ut
"amans", preteriti perfecti et plusquam perfecti ut "amatus", futuri
ut "amaturus" et "amandus". 18 Nascitur autem participium presens
et preteritum imperfectum a prima persona preteriti imperfecti
in omni coniugatione , mutata bam in ns , ut "amabam,
amans", "docebam, docens", "legebam, legens", "muniebam, muniens",
exceptis in eo desinentibus quarte coniugationis, que i
productam habent ante bam , "adibam", "quibam". 19 Hec tamen
antiqui scribebant diptongo ei , trasmutationem uocalium factam
ostendentes: "adeibam", "queibam" pro "adiebam", "quiebam" secundum
antiquiores (quod in aliis uerbis sepe solet fieri, ut "polibam"
pro "poliebam"), nec tamen id prohibuit hec participia ad

Torna all'inizio