ob hoc ergo una cum ipsis decrevimus hoc iudicatum nostrum
nostra indulgencia ad partem de ipse celle, quas nominatus Adelpertus
tenere videtur, concedere, ut quicquid usque in illum diem
per offerciones, aut per precepta a parte palacii, vel possessionem,
seu per alia munimina legalia, seu per obligacionem, vel per definitas
causas possidere visi fuerint, liceat eum, suosque posteros,
cui a parte ipsius monasterii cellis ipsis cum suis pertinenciis paruerit
datos, hoc secundum consuetudinem terre istius cum quinque
scariones, servos de ipsas suas ecclesias per sancta Dei evangelia
satisfacere, ut usque in illum diem legaliter, quod queritur, possederint,
et legalia munimina inde abuisse, et ita ea perdidisse, quando,
ut diximus, ipsum monasterium comprehensum, atque combustum
fuit. et post hanc satisfaccionem, de requisicione illa quieti et securi
permanere possint. Hoc vero iudicatum Adelgardum notarium
scribere iussimus, et aliquantos ex iam dictis optimatibus, et
nobiles pro securitate predictarum ecclesiarum suis manibus subscribere
mandavimus. Anno tercio, mense augusto, secunda indiccione.
Ego Ludovicus iudex subscripsi. Ego Eroicus iudex
subscripsi. Ego Gaideris subscripsi.
DE SANCTA MARIA IN LOCO SANO.
IN nomine Domini. Ego Georgius patricius, imperialis protospatharius
et stratigos Cephalonie atque Longobardie, dum residerem
in Dei nomine intus palacio Beneventi, entilma facio tibi
Maioni, venerabili abbati monasterii Sancti Vincencii, insuper
|
|