Academiae decus maximum, Christophorus Landinus, cuius dicendi
copia vulgo, ut video, probatur; accusatur tamen in quibusdam
ut parum diligens, tanquam plane constet ea illum non praestare
quae aut incuria aut consulto praeteriit; velles ad haec beatissimam
illam dicendi facultatem ad maiorem usum comparatam quam ut
imperitae multitudini servire voluisset. Titum Livium et Plinium,
duo latinae linguae lumina, non sine piaculi suspitione omnibus
vulgavit, sed tantum abest ut sit in altero id quod maxime optabat
consecutus, ut nemo obscure prae se ferat duriorem esse Plynium
iam tuscum factum quam antea romanus fuisset. Patavium videbit
|
|