Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 65


prius introductas observaverit et observari preceperit. Alioquin
si contra antecessorum statuta niti voluerit, hoc eos minime diutius
perpessuros. Hec ad regem legatis deferentibus, respondit:
malle se regno privari, vel morti, si necesse sit, audacter occurrere,
quam ab eo metu vel minis indignum se pactum eliciant.
Quod si depositis armis dimissisque proditoribus ad se pacifice
venientes aliquid postularint, facilius eos quod petierint adepturos.
Quod ubi Cacabi relatum est, displicuit universis qui aderant, et
Mathei culpantes ignaviam, persuaserunt ei ut ad obsidendam
urbem accederet. Quorum ille consiliis adquiescens, Panormum
profectus est, tribusque fere milibus procul ab urbe cum militibus
suis consedit. rex autem interim Messanam mittit nuncios ad
stratigotum populumque civitatis, ut quotcumque galeas possent
viris armisque diligenter instructas, sine dilatione sibi transmicterent.
At vero Panormi militum adventu precognito, videre erat
desolate miserateque faciem civitatis; cives trepidos, paventes,
attonitos omnemque fame strepitum arrectis auribus haurientes,
et auditis animum conformantes rumoribus; alii Matheo Bonello,
quum primum veniret, sese dedere cogitabant; alii, quia socios
eius offenderant, timebant se suaque predam fore militibus; nemo
civium spem in armis po[suerat; nemo de civitatis] defe[nsione
sollicitus er]at. Hiis accedebat [quod annone] deficientis inopia
future famis intolerantiam minabatur, nec enim iam frumentum
eo poterat de locis finitimis comportari, cum ex omni parte

1



5




10




15




20



Torna all'inizio