inchoare, hoc modo: 'Dum Abraam cum filio montem ascenderet, ipsum rediturum servus cum asina expectabat. Preceperat enim sibi Deus filium quem diligebat tenerrime immolare, ad ostendendum quod Deus est super omnia diligendus'.
4. (1) DE PROVERBIO SUMMENDO TRIPLICITER.
(2) Proverbium summitur iuxta principium, ut si dicam: 'Fides est meritoria que servire properat affectanter. Ex hoc patriarcha iustificatur, qui precipienti Domino ut immolaret filium credere non tardavit'. (3) Quandoque summitur proverbium iuxta medium, ut si dicam: 'Servilis abiectio scire secreta domini non meretur. (4) Propter hoc servus Habrae velud indignus ad sacrificium non asscendit, sed tamquam brutus cum bruto remanens animali quid ageretur a Domino ignorabat'. (5) Quandoque summitur proverbiale principium iuxta finem, hoc modo: 'Dignum est fidem suo premio non carere. Propterea fidelissimus patriarcha filium quem super aram obtulerat meruit incolumem obtinere'.
5. (1) DE EXEMPLO SUMENDO TRIPLICITER.
(2) Exemplum summitur iuxta principium, ut si dicam: 'Bona arbor generat bonum fructum. Sic utique fidelis senex fidelem filium generavit, quem sibi voluit Dominus, quasi fructum acceptabilem, super altaris mensam offerri'. (3) Quandoque summitur principium exemplare iuxta medium, ut si dicam: 'Lolium
|
|