in hac vita. Sic alibi:  Tunc cognoscam, sicut et cognitus  
 sum.  
22. AMBROS.  In quo comprehensus . De coelo illi  
apparuit Christus, et suam gloriam ostendit; hoc  
dixit: Omnia facio ut illa assequar in quibus Christum  
esse perspexi, quando persequentem sua revelatione  
in suam cognitionem me convertit. 
23. AUGUST. ( Ibid .)  Unum   autem . Hoc me non  
arbitror apprehendisse. 
24. ( Ibid .)  Unum . Multa habeo, et unum nondum  
apprehendi.  Unam petii a Domino, hanc requiram .  
Quid petisti?  Ut habitem in domo Domini per omnes  
 dies vitae meae . 
25. LANFR.  Unum autem . Unum, inquit, de me  
possum confidenter asserere; terrenas namque substantias,  
quas propter Deum reliqui, penitus obliviscens,  
ad aeterna, quae temporalibus potiora sunt,  
tota intentione me extendens, festino ad destinatum,  
id est, ad id quod me festinaturum mente proposui,  
videlicet ad bravium, id est, praemium supernae  
vocationis, id est, vitae aeternae, ad quam vocat nos  
Deus. 
26. AUGUST. ( Ibid ., c. 15.)  Quicunque ergo perfecti .  
Dixerat: non sum perfectus, et dicit quotquot  
perfecti hoc sapiamus; ego me non arbitror apprehendisse,  
non quia jam acceperim aut jam perfectus  
sim, et dicit quotquot perfecti hoc sapiamus,  
perfecti et non perfecti. Perfecti viatores nondum  
perfecti possessores. 
27. LANFR.  Et si quid , id est, si perfectam Christi  
cognitionem vos habere putatis, et hoc, id est, male  
vos sapere, vobis per misericordiam suam revelabit  
Deus. 
28. AUGUST. ( Ibid .)  Verumtamen . Sive quo pervenimus, 
in eo ambulemus, sicut dicit Apostolus,  
non solum quod nescimus et scire debemus,  
sed etiam si quid aliter sapimus, id quoque nobis  
revelabit. 
29. LANFR.  Pervenimus . Quasi diceret: quod de  
Christo sapimus, firmiter teneamus, et opere  
compleamus.
  |  
  |