quadraginta compraehendentes, secum vinctos deportaverunt. Unde Dalmacianorum populi omnes poene simul convenientes, Petro Veneticorum duci suis internunciis hoc demandaverunt, quod si ipse venire aut exercitum mittere vellet, qui eos a Scavorum severitate liberaret, ipsi et illorum civitates perpetua stabilitate suae suorumque successorum potestati subditos manerent.
[46.] Hoc audiens Petrus dux, nulla interposita dilacione, suorum consilio munitus, navalem preparare expeditionem peregit septimoque sui ducatus anno asensionis Domini festo cum suis in sancti Petri Olivolensis ecclesia ad missarum ministeria percipienda convenire voluit. Cui Dominicus eiusdem loci episcopus triumphale vexillum contulit et una classem consendentes illo die Equilensem portum intraverunt. Dehinc velis libratis occiduoque vento flante, Gradensem applicuerunt urbem. Quos domnus Vitalis patriarcha preeunte plebe cum clericorum apparatu excipiens, digna suo principi obsequia exibuit; cuius quoque dexteram victrici sancti Hermachorae signo condecoravit.
[47.] Inde pellagi sulcando undas Istriensem ad provinciam transientes, civitatis Parentinae iuxta insulam velis depositis, pernoctare disposuerunt. Quibus venerabilis Andreas episcopus occurens, famulamina Petro duci multa inpertitus est. Quem humiliter rogitans ut sancti Mauri oraculum adire non recusaret; cuius petitioni adquiescens, multo milite stipatus urbem intravit et expletis in sancti Mauri aecclesia ministeriis sacris. Arrepto exin itinere, remigantibus nautis, apud monasterii sancti Andreae insulam, quae iuxta Pollensem civitatem manet, grata ospicia habere voluerunt. Illuc Bertaldus Pollensis eximius antistes cum clericorum et civium multitudine festinus advenit et utroque honore eundem ducem glorificavit.
[48.] Deinde vastum velificando aequor Absarensem ad urbem delati sunt, ubi non modo cives, verum omnes de finitimis tam Romanorum quam Sclavorum castellis
|
|