30. AMBROS.  Imitatores , hoc est, nolite sub lege  
vivere, sicut nec ego vivo sub lege. 
31.  Quorum Deus venter . Quasi Deo quidam  
ventri intendentes, pietatem esse existimant,  
quod alia quidem offerre alia, alia minime studeant  
[ f ., alii quidem offerre alia, alii alia minime  
studeant]. 
32.  Qui reformabit . Corpus quod nunc humiliatum 
est sub morte, ad immortalitatem transferet,  
simile illud suo corpori faciens. 
33. LANFR.  Qui reformabit . Sic in die resurrectionis 
reformabit Christus corpus nostrum, ut  
eamdem claritatis figuram habeat quam habet et  
suum. 
CAP. IV.—1. (Serm. 37  De verb. Dom ., c. 5, t.  
X.) Gaudete in Domino . Gaudete in Domino non  
in saeculo, id est, gaudete  161  in veritate, non in  
iniquitate. 
2. AUGUST. ( Epist. 159. in medio, tom. II)  Modestia  
 vestra . Omnia bona opera amant in luce constitui,  
non propter humanam gloriam, sed  ut videant , ait  
Dominus,  opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum  
 qui in coelis est . 
3. ( Ibid .)  Dominus prope est . Ille enim qui ascendit 
in coelum, ut tolleretur ab oculis nostris, promisit  
nobis dicens:  Ecce vobiscum sum omnibus diebus  
 usque ad consummationem saeculi . Merito sic nos  
Apostolus alloquebatur:  Dominus in proximo, nihil  
 solliciti fueritis . Sedet super coelos Christus, et longe  
sunt coeli, et ipse qui ibi sedet, prope est. 
4. LANFR.  In omni oratione , etc. Oratio quae ante  
Evangelium; obsecratio, secreta; gratiarum actio, 
  |  
  |