Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI. Tomus II

Pag 75

Tomus II


de nostrae benignitatis gratia dignaremur.
Cujus supplicationibus benignius inclinati, attendentes
quod hi, qui in nostris servitiis
commorantur, causa reipublicae sint absentes,
fidelitati tuae praecipiendo mandamus: quatenus
quamdiu idem fidelis in nostris servitisi
extiterit, domum et familiam suam collectis,
et exactionibus debitis non gravetis: facientes
ei nihilominus emendari, si qua sunt ab
eo, vel familia sua propterea jam ablata.
Cap. XLI.
Capitaneo, ut fiat inquisitio de quodam qui
dicitur fidelis, capto inermi inter infideles.
Pro parte universitatis civitatis Aretinae,
fidelium nostrorum, nuper nostrae fuit
Excellentiae supplicatum: quod cum R.
ipsius civitatis civis, in exercitu Perusinorum
nostrorum rebellium, contra fideles nostros
Fulginates temerarie congregato, inermis captus
extiterit, et per te postmodum carceris
vinculis deputatus: eundem R. taliter captum
ad ipsorum Aretinorum devotionem, quam
erga nostrae Cels. incrementum gesserunt hactenus,
et incessanter gerunt fideliter et devote,
liberare ab ipso carcere de nostra gratia dignaremur.
Propter quod ipsius communis
supplicationibus benignius inclinati, et ipsorum
nostrorum fidelium attendentes devotionem
sinceram et servitia gratiosa, fidelitati
tuae mandamus: quatenus de captione ipsius
R. videlicet, qualiter et ubi captus extitit, et

Torna all'inizio